Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 6 Cic. Oct. 9 (English) >>Cic. Oct. 9

8 Itaque si quid illae maiorum nostrorum sepultae reliquiae sapiunt, si non una cum corpore sensus omnis uno atque eodem consumptus est igni, quid illis interrogantibus quid agat nunc populus Romanus respondebit aliquis nostrum qui proximus in illam aeternam domum discesserit? aut quem accipient de suis posteris nuntium illi veteres Africani, Maximi, Pauli, Scipiones? quid de sua patria audient quam spoliis triumphisque decorarunt? an esse quendam annos xviii natum, cuius avus fuerit argentarius, adstipulator pater, uterque vero precarium quaestum fecerit, sed alter usque ad senectutem ut non negaret, alter a pueritia ut non posset non confiteri; eum agere rapere rem publicam, cui nulla virtus, nullae bello subactae et ad imperium adiunctae provinciae, nulla dignitas maiorum conciliasset eam potentiam, sed forma per dedecus pecuniam et nomen nobile consceleratum impudicitia dedisset, veteres vulneribus et aetate confectosIulianos gladiatores, egentis reliquias Caesaris ludi, ad rudem compulisset, quibus ille saeptus omnia misceret, nullis parceret, sibi viveret, qui tamquam in dotali matrimonio rem publicam testamento legatam sibi obtineret?

9 Audient duo Decii servire eos civis qui ut hostibus imperarent victoriae se devoverunt; audiet C. Marius impudico domino parere nos, qui ne militem quidem habere voluit nisi pudicum; audiet Brutus eum populum quem ipse primo, post progenies eius a regibus liberavit, pro turpi stupro datum in servitutem. Quae quidem si nullo alio, me tamen internuntio celeriter ad illos deferentur; nam si vivus ista subterfugere non potero, una cum istis vitam simul fugere decrevi.



Cicero, Epistula ad Octavianum (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Oct.].
<<Cic. Oct. 6 Cic. Oct. 9 (English) >>Cic. Oct. 9

Powered by PhiloLogic